Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume IX (1781)

Volume Nono » Diario » Q 9 » [Dal 13 luglio] » p. 1626v

Sed avarus nihil sibi reputat, quod habet: sed semper 'Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti: / Nec non res omnes timide, gelideque ministrat'. Unde si forte pauper aliquis postulet ab episcopo, vel abbate, aut alio praelato italico eleemosynam sibi dari, statim episcopus seu abbas, vel praelatus ipse stringit spatulas, et avertit oculos ab eodem paupere, ac comminatur eidem pauperi, si forte urgente penuria, pauper ipse importunae ac secundario postulet quicquam sibi dari ab eodem episcopo, abbate, vel praelato. Hi quippe boni episcopi, abbates, aut praelati Christo pauperi, et eius pauperibus, sunt acerrimi, et parcissimi, sed fisco

fidelissimi: