Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume IX (1781)

Volume Nono » Diario » Q 9 » [Dal 13 luglio] » p. 1626

ad sua vocent alios prandia, quia innata eis miseria, non permittit bona eis concessa, transitoria proinde, dispensare: propter quod pene omnes episcopi, abbates, et alii praelati Italiae, qui olim habebant ratione dignitatum eis concessarum, terras, villas, castra, et oppida custodire, illa autem in totum, seu pro maiori parte amiserunt, et per diversos alios detinentur, quia non adeo fuerunt diligentes custodire cum requisitis sumptibus, terras, vineas, castra, et oppida ipsa in temporalibus, sicuti parati erant, et sunt semper ad percipiendum emolumenta, et reditus ex iisdem. Raro etiam vides ad ostia eorundem episcoporum, abbatus et praelatorum pro recipienda eleemosyna pauperes convenire: quia nemo dat quod non habet.