Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume V (1777)

Volume Quinto » Diario » B 5 » [Dal 14 Gennaio] » p. 729

operam dederunt; antiquorum forma fundebat novos; inveneratque modum ita eos jam fusos percutiendi, ut aliqua in parte aperirentur, et malleo aut cuneo scissi viderentur. Hinc expolitos tenaci et ad vetustatem composito obducebat colore (italiace vernice, patina). Multus jam fuerat, eratque adhuc, contra meliorum meique vota atque suasiones, in hac arte, quam tamen minime malum is autumabat, suoque commodo exercebat. Per pecuniam, sicuti veris simillimos quosdam eius fabricae nummos mihi comparavi, ita quaedam ab ipso didici, dignoscendae numismatum sinceritati maxime conducentia, quae ab aliis frustra quesivissem. De eo rursus alibi (Animadvertiones, de Trib. pot., num. XXVIII), et laudatus Valsechius (De Trib. pot., V Eliagab., cap. 4, et De init. Sev. Alex., cap. 10) in nummariis suis dissertationibus, ubi artem, et rationem prodit, quas in confingendo quondam Anniae Faustinae, Elagabali uxoris, nummo artifex tenuit. Florentiam post sextum morae iucundissimae annum decedens, Bononiae Iosephum Magnavaccam celebrem antiquarium conveni: hinc Parmam etc.".

Prima di riflettere sopra tutto questo è da riferire