Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume V (1777)

Volume Quinto » Diario » B 5 » [Dal 14 Gennaio] » p. 728v

quem pleniorem possidebat, reconditae doctrinae penitiora promere, meque iis ditare jugiter amabat. Quumque totus etiam essem in perlegendis eius operibus, haec ipsa, quamvis eruditissima ornare sermone non cessabat. Ab aliis praeterea offerebantur, passimque occurebant conspicienda atque tractanda numismata, cum inscriptionibus aliisque antiquitatis monumentis, quibus ea urbs ac regio abundat. Suppetebat etiam librorum copia; ac pro magno exemplo et veluti pro lumine praesenti erat Valsechius nostras, quotiescumque Pisis, ubi Sacram Scripturam publice ac maxima cum laude in percelebri illa Universitate interpretabatur, abesse contingebat. His omnibus accessit schola si quae alia utilis atque necessaria, hominis cuiusdam Galli Florentiae morantis, cuius, quemadmodum in simulanda nummorum antiquitate ars praecipua, ita in distinguendis veris a falsis (quod antiquario maxime necessarium), peritia erat singularis.

Longe hic omnes antecessit quoquot imitandis aut falsandis veterum nummis