Magni Ducis Etruriae Antiquario, instituendum me tradidi. Qui quidem pro multo erga me amore, proque multa doctrina, et experentia me ita excoluit, et in copiosissima illa ac vere regia nummorum aliarumque antiquitatum conlectione (cuius custos eruditus Ioannes Franciscus eius frater), tum etiam nummarius quaestionibus, et antiquariorum elucubrationibus exercuit, ut, quum et ego haud paucam pro ingenii mei tenuitate navassem operam, non nihil in hoc studio profecisse visus sim. Erat tunc temporis Florentiae clarissimus marchio Scipio Maffeius, bono quidem studiorum omnium, sed maxime huius generis natus, mihique aventi avens et ipse animos stimulosque currenti addebat, facem preferens. Ad Filippum quoque Bonarotam senatorem amplissimum, qui primatum in re ipsa nummaria nedum Florentiae, sed intra extraque Italiam ipsis concedentibus antiquariis tenebat, quam vis plurimis gravioribusque Magni Ducatus negotiis distentum, facilis mihi patebat aditus, frequensque virum scientissimum conveniebam. Is autem e thesauro