"Liber, maledicti in te locum si forte aliquis / Quaerit, modo quod liberius / Lasciviusque loquare; modo quod castius / Severiusque posthabita / Genii hilarioris illecebra, dic zoilo, / Aut cuipiam maledico alio, / Hominem omnium horarum esse me, et versatilem / Ad quodlibet vitae genus: / Non stoicum magis, quam Epicureum, si ferat / Res libere vivere, vivere est". (Stephanus Doletus Ad librum carmina p. 14, 15).
"Deinde animi ingratam naturam pascere semper, / Atque explere bonis rebus, satiareque numquam; / Quod faciunt nobis annorum tempora, circum / Cum redeunt: foetusque ferunt, variosque lepores; / Nec tamen explemur vitae fructibus unquam; / Hoc (ut opinor) id est, aevo florente puellas, / Quod memorant, laticem pertusum congerere in vas; / Quod tamen expleri nulla ratione potestur" (Lucr. lib. III 1016 et seg.).