Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume V (1777)

Volume Quinto » Diario » D 5 » [Dal 28 Gennaio] » p. 741v

Melior chronologiae regula Tribunicia potestas quam Consulatus.

Monumenta ac rationes, quae opinioni nostrae favent.

In capessendo Consulatu morem in Republica istitutum tenuere Imperatores.

Tribunicia potestas Imperatorum.

Statuto tempore cum Tribunis plebis Tribuniciam potestatem renovabant quotannis Imperatores.

Anni alii naturales, et vagi, alii civiles et fixi.

Tribunicia potestas annique principatus eodem ordine parique gradu procedebant.

Probandum sumitur, annos principatus iuxta Tribuniciam potestatem dinumerari, sive ad normam magistratus Tribunorum plebis renovari consuevisse.

De annis Imperatorum in nummis graecis seu Aegyptii eruditorum opiniones.

Annos Augustorum in nummis Aegyptii, quia excedunt annos imperii eorum, non a die natali imperii, sed iuxta annum civilem aegyptiacum numerat Turrius.

Simili modo Tribuniciam Augustorum potestatem, quia excedit annos, quibus illam tenuerunt, iuxta civilem Tribunorum plebis annum enumerat auctor.

Par ratio computandi iuxta annum civilem in nummis Aegyptii Imperatorum annos ac Tribuniciam potestatem in nummis et inscriptionibus latinis.

Senatus consultum de ineundo anno die quo capta fuit Alexandria, Romanos potius quam Aegyptios respiciebat.