Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume V (1777)

Volume Quinto » Diario » D 5 » [Dal 28 Gennaio] » p. 741

Alii etiam duplex numerandae Tribuniciae potestatis principium aliquando admittunt.

Ratio statuendi duplicis principii numerandae omnium Imperatorum Tribuniciae potestatis.

Minor confusio iuxta auctoris opinionem, quam iuxta alias aliorum opiniones.

Duplex aliorum epocha aliquando locum non habet.

Vetera ipsa monumenta sunt in confuso. Quaenam vero regula in iis inlustrandis tenenda.

Auctoris opinio prae coeteris confusionem minuit.

Auctoris opinio auctoritate et ratione constat.

Exemplis inlustratur de duplici epocha opinio.

Multiplex annorum indictionumque principium.

Duplex numerandae Tribuniciae potestatis epocha, die scilicet anniversario, decimoque Decembris verosimilis atque probabilis.

Multiplex etiam in nummis Aegyptii epocha.

Inter opiniones quae unicam renovandae Tribuniciae potestatis epocham admittunt, ea probabilior, quae die X Decembris ipsam Tribuniciam potestatem multiplicat.

Unica seu unius tantum generis difficultas, quae Toinardi opinione impetit.

Eadem difficultas, quae Toinardum, reliquas etiam sententias impetit.

Consules destinati aliquando Consules absoluti dicti.