Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume V (1777)

Volume Quinto » Diario » C 5 » [Dal 22 Gennaio] » p. 738v

Mediterraneae Ciliciae, o "Πρώτη Μεγάλης Κιλικίας", Prima Maioris Ciliciae, rispetto alle medaglie di Tarso, o "Μίκρᾶς", minoris, rispetto alle medaglie di Anazarbi.

L'altra dissertazione insegna:

Nummos antiquos Romanorum non monetas, sed monumenta, fuisse, sensit ac docuit Erizius.

Savotus, Patinus, Iobertus et alii fere omnes pro monetis nummos eosdem habent, exceptis illis maximi moduli.

Nummos primae, secundae ac tertiae formae rationem habuisse pecuniae probatur.

Numismata quoque maximi moduli locum inter monetas antiquitus obtinuisse credit auctor.

Quemadmodum stante Republica plures erant assium partes, ita sub Augustis aerea horum numismatum erant multiplicia.

Sicut Reipublicae tempore erant numismata maximi moduli, ita fuerunt sub Imperatoribus.

Ex eo, quod numismata maximi moduli largitionibus, et liberalitatibus inservierint fuisse monetas, arguitur.

Numismata maximi moduli monumentorum non monetarum loco a pluribus habentur. At contra sentit auctor.

De licteris S. C. et aliis in nummis maximi moduli, tum etiam minorum modulorum.