Nomen Imperatoris imperium continens datur Caesari.
Idem Imperatoris nomen datur Caesaris successoribus.
Tum etiam nomen Imperatoris ob victorias.
Nomen Imperatoris, quod imperium continebat, fundamentum ac principium fuit Romanis principibus iterandi ac multiplicandi nomen Imperatoris, quod victorias significabat.
De iis, qui prius Imperatores ob victorias dicti sunt, nec tamen propter victorias imperium acceperunt.
Utrum in hac classe sint Titus, Traianus et Commodus.
Incertum est, Augustum, Tiberium et Galerium, quum imperium acceperunt, auxisse nec ne nomen Imperatoris.
Praenomen Imperatoris fundamentum cognominis Imperatorii ob victorias.
Commodum multiplicasse nomen Imperatoris, quando accepit illum Augusti, Norisius, et Pagius docent.
Norisius praeterea arbitratur Traianum, Hadrianum et Antoninum Pium dictos fuisse Imperatores II propter Augusteum Imperatorem.
Sequiori Caesarum aetate titulus ac numerus Imperatorum ob victorias numero correspondebat victoriarum, nec in eum numerum veniebat nomen Imperatoris aut Augusti ex Norisio.
Quum plures simul erant Imperatores an pari honoris et potestatis gradu potirentur.