a Senatu Romanorum defertur.
Nomen Imperatoris in Iulio Caesare puri puti honoris fuisse Norisius ac Pagius docent.
Nomen Imperatoris secum advehebat summam potentiam.
Dictatura ius omne imperii non continebat.
Praenomen Imperatoris etiam in successoribus Caesaris potentiam significasse non invexisse, Norisius ac Pagius rursus docent.
Praenomen Imperatoris adferebat summum imperium iuxta auctoris opinionem.
Potestate Imperatoria Titus abutitur.
Clarus Harduinus distinguit inter Αὐτοκράτορα et Imperatores quae tamen distinctio non admittitur.
Nomen Imperatoris aliquod imperium aut victorias denotans in nummis senescentis Romanae Rei Publicae.
Nomen Imperatoris imperium significans in aliquot Iulii Caesaris nummis.
Nomen Imperatoris praenomen evadit.
Aliquot Augusti praenomen Imperatores recusarunt.
De appellatione D. N.
De nomine Imperatoris ob victorias.
Imperatorum quum Augusti fiebant Imperatores iterum audiebant ex Norisio.
Numerus Imperatorum tituli ob victorias numerum victoriarum superare unitate solet.
Nomen Imperatorum ob victorias caussa et occasio fuit nominis Imperator ob imperium.