elegantiae regum, curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud, aut cura, sed studiosa luxuria; imo nec studiosa quidem, quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaverat; sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed coenationum ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum. Honestius, inquis, in hos impensas quam in Corinthia pictasque tabulas effuderint. Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur minus ignoscas nomen marmore atque ebore captanti, quam opera conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum, et inter tot millia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent, titulique? Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter