Hic Latius miles torpens, et Martis aviti / Immemor, ignava compostus pace quiescit.
Il resto segue con le varianti notate interlinearmente meno i versi fregati. Caetera quae variis degit quae subjecta tyrannis / Itala gens, veteres animos, priscumque vigorem / Exuit: huic superest vafrae sollertia mentis: / Ingenium ad fraudes habile, et prudentia miris / Mixta modis, stolidus qua circumscribitur orbis. / Quid quod adulatrix formas se vertit ad omnes / Natio: servitio repens; magnatibus astans; / Subdola; lucro inhians, si jusseris, ibit in orcum / Italus excuriens, crimen nec respuit ullum. / Hunc tamen haud credas nulla virtute redemptum / A vitiis: sapit in multis, votoque tenaci / Quae cupit insequitur patiens, nec inania captat. / Non hunc spes longae absterrent, longique laboris / Taedia; non sortis dira inclementia frangit. / Providus, et frugi rerum dispendia vitat, / Fortunamque regit: felix industria nomen / Italicum passim celebrat, gratumque camoenis /