Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie I Volume XXIII (1769)

Volume XXIII » Diario » 1769 » Aprile » p. 168

maritus dumtaxat semester fuit, quam parentibus exulabundus (dote non comminuta) commendavit, amplius non revisit. Nam plurimas terrarum orbis circumiens regiones, Oceanum, Mediterraneum, Adriaticumque mare per transivit, collapsa ubique temporis vitio, hominumve incuria, insignium virorum monumenta (Lugdunensium praesertim), deorumque delubra, membranis restituens, philosophiaeque, ac suae tantus libertatis amator, ut illam ceteris cupidinibus, hanc cunctis regum divitiis, anteferret. In patria magistratus bis adeptus, in militia triennium apud Augustam Taurinorum, eorum unum adolescens, (mutato reipublicae statu), alterum ex invidia invenis, tertium Iani Caraccioli Melphitani principis, sub Alphinorum proregis, orbatione vir factus amisit. Quibus omnibus