Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie I Volume XXIII (1769)

Volume XXIII » Diario » 1769 » Febbraio » p. 43

serm. 4 cap. 103, quorum hic ita pergit: Quapropter Aegyptiis visum est, ut antequam exuberet (pars illa corporis) amputetur, tum praecipue cum virgines nubiles sunt elocandae... Quod igitur necessitate primum invectum est, religione postmodum usurpatum fuit, quod et aliqui de virili circumcisione opinati sunt. [...] Porro hanc consuetudinem circumcidendarum mulierum hodie retinere Aegyptios, ferunt ii qui regiones illas lustraverunt; ignemque ad compescendam partis huius luxuriem adhiberi scribit Bellonius, lib. III Observ. cap. 28, morem hunc servare foeminas in Persia, et Cophtas etiam in Aethiopia, Christi licet nomen professas. Leo Africanus, lib. VIII narrat Muhammedi lege id praescribi, quamvis in Aegypto tantum, et in Syria obtineat; munusque id obire vetulas quasdam per