C. S. Pro Anna P. Caroli Antonioli a S. Joseph. in relig. Naria sac. prof. domo corregio, ditionis, mutinens. (?) qui quantus olim pietate atque doctrina futurus esset, ingentibus adolescientiae suae primitiis aptiss. me significavi. Nam cum adhuc impubes humaniorum literarum, ac philosophiae studia moribus sane aureis conjunxisset, habitus nero aetate (?) legitimae accepto, mirum qua alacritate universa religiosi hominis officia perfecerit, qua sollicitudine egressii magistri partes impleverit, qua suavitate cum neros, tum externos complexus sit, quo demum acumine ac fortuna non re conditiores modo latinae, gracaeque linguae elegantias, chronologiam praeterea, geographiam, historiam, atque omni(?) erudictionem occupaverit, verum ad ipsa quoque gravissimarum scientiarum penetralia praferit. Factum proinde est, ut trigesimo aetatis suae anno ad augendam pisani athenaei gloriam, Francisce I imperatore Etruriam neram feliciter moderante, evocatus primum quidem dialecticen, tum metaphysicen, atque ethicen, postremo autem quidquid amplissimo humanitatis interiorumque literarum nomine definiri solet, profiteretur. At quamquam multa, eaque docta quidem et laboriosa per otium meditatus esset, multa quoque ad annos adimo dum 40 sociis atque auditoribus plaudentibus publice prolocutus, quo tamen erat aut prudentia et accuratione scribendi, aut modestia et rerum suarum fastidio per pauca sane, quod doctissimi iique honestissimi plerumque solent, vulgari passus est: ita ut praeter graecam grammaticen et ex graecis scriptoribus selecta in discipulorum usus, apologiam quoque praeceptoriis amantissimi P. Eduardi Corsini, etruscae gemmae pereximiae interpetationem, et librorum compendia illustriumque virorum elogia quesdam pisanis commentariis inter mixta, nullum plane tanti ingenii monumentum in reipublicae literariae commoda ipsemet etiam atque etiam abnuente prodierit. Qui cum valetudine haud sana ueretur, fructisque viribus levamen aliquod esquisiturus, Florentiam venire contenderat, repentino morbo interceptus, ingenti bonorum omnium moerare. Pisis extinctus est die 2 novembris an. 1800 aet. an. 72 (?) 56.