Efemeridi Giuseppe Pelli Bencivenni

Serie II Volume VI (1778)

Volume Sesto » Diario » P 6 » [Dal 15 agosto] » p. 1005

et eruditis viris colloquia; atque id genus plurima alia. Admovebat autem incunctanter manum, ne descriptionem differendo intervenirent negotia, quae exturbarent; ac interim memoria elanguesceret, et rerum multarum singularium minus tenax efficeretur. Similis erat diligentia qua, seu quidpiam notatu dignum sibi in mentem incideret, seu audiret ab alio, seu ex libris expiscaretur, arripiebat calamum; nec poterat pati, ut quidpiam periret quod vel sibi, vel aliis arbitraretur usui futurum conscribebat vero, quia existimabat, rem tum demum esse in tuto, nec posse perinde ex charta, ac ex memoria effluere; idque cum ipsi, ut Socrates, aut Pythagoras fidere non posset; experireturque id quod scriberet, ipsa scribendi contentione animo profundius infigi". Si spiega il metodo ancora che Niccolò teneva "ceterum quidquid adnotaret, deligebat semper novas schedas, seu distincta